Hľadaný výraz: 1Krn 20,4-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobbochai Husathites Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. 5 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Lahmi fratrem Goliath Getthaeum, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium. 6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus senos habens digitos, id est simul viginti quattuor, qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus; 7 hic blasphemavit Israel, et percussit eum Ionathan filius Samma fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius.

1

mail   print   facebook   twitter